Saturday, March 14, 2009

Commentarius in capitula I-II libri primi De Officiis


Opus Cicero ad suum Marcum filium conscripsit de officiis in quâ statuere in suô animô uersabat quomodo uiris Romanis deceret cum aliis hominibus se regere tam publice quam priuate. Lineis in primis huius operis Marcum filium Athenis cum quodam Cratippô sapiente esse constat ut faceret ipse antea Cicero ad Philosophiæ rationes adipiscendas. Exempla præbuisse urbem Athenarum suô filiô ac doctoris Cratippi auctoritatem declarat quod abundare prorsus opportet non tantum præceptis ex ore sed quoque et factis. Hoc modô diuiditur ea philosophiæ pars quæ ad hominum uitia corrigenda pertinet.

Quantum inter philosophiam interest, Lucili uirorum optime, et ceteras artes, tantum interesse existimo in ipsa philosophia, inter illam partem quae ad homines, et hanc quae ad deos, spectat. (Lucii Annæi Senecæ Naturales Quæstiones)
Primum præceptis imbutus esse necesse est sed antequam aliquid agimus aut tirociniô quôdam exercere ne in ueris aberremus aut exemplorum gratiâ discere quid agendum si opportet.

Quis enim potest, ut ista dicam, Latine loqui priusquam quemquam Latine dicere auscultaret etsi regulas Grammaticæ omnes sciret? Prorsus neminem cerebri tam felicem censeo esse. Parum exemplis quibusuis exponi debemus sed optimis admodum. Et ætas et locus quô sumus, quô uiuimus crebrissime uidentur pessimi ac forsitan ob id ipsum Cicero suum filium foras missit quia sat illis haud Romanis magistris confidebat. Attamen, me regnante, nomen Ciceronis in his rebus philosophicis satis ualet ac Romam urbem lumen fert quam optime et non solum, alii tunc erant uiri optimi sicut ille a me dilectus Lucius Annæus Cornutus qui de naturâ deorum et conscripsit librum uel Titus Pomponius ille Atticus fidissimus Ciceronis amicus uel paulô post poëtæ illi Augusti... Ergo igitur non exemplorum Romani antiqui egebant namque si ad nostram ætatem hi soli venti sunt, quanti erunt illorum uirorum ingeniô fortissimorum qui tempore perierunt? Plurimi quidem sed illud alias tractabimus.

Hoc est quidem opus senile non tantum plane hoc fit quod in apparatû criticô uindicetur a philologis sed etiam quod plus honestatis humilitatisque hoc in opere quam in ipsius auctoris aliis inuenitur ex philosophicô ordine. at nunc dicit

[...] semper cum Graecis Latina coniunxi [...] (M. Tulli Ciceronis De officiis I:1)
sed in Tusculanis autem disputationibus ipse linguam sermonemque Latinum excellere aiebat Græcis et litteris et linguæ quidem ipsæ.

[...] hoc mihi Latinis litteris inlustrandum putavi, non quia philosophia Graecis et litteris et doctoribus percipi non posset, sed meum semper iudicium fuit omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam Graecos aut accepta ab illis fecisse melior [...] (M. Tulli Ciceronis Diputationes Tusculanæ liber primus: 1)

Homo autem clarus qui sæculis XVII et XVIII uixit Benedictus Hieronymus ille Feijóo suô in theatrô criticô uniuersale linguas tantum illustrissimas habendas censuit Latinam Hispanicamque.

Quantum boni sit dignumque lectu in ambobus linguis et Latinâ et Hispanicâ inueni aiunt.

[Hispanice: Dicen que cuanto hay bueno, y digno de ser leído, se halla escrito en los dos idiomas Latino, y Castellano.]
(B. J. F.: Teatro Crítico Universal, I:XV Paralelo de las lenguas castellana, y francesa)
Equidem non possum adduci ut ista credam. Namque haud sermo quô utimur ualet sed quid dicamus atque eo modô in quô uerba dicimus. Qui illud pro certo habeat hodie tantum animal profecto est. Canis latrat, pullus pipiat, uacca mugit gallusque canit et quisque suum cuiusque animalem sermonem aliis præstare credit tantum quia proprium est. Numquam e pullô quid latrare auscultabitis, credite mihi.

Cicero senex sic bene Græce discere filô suô monet. Non lingua ipsa sed et litteris ualent sermo Latinus Græcusque. Sæpissime indocti -quos μωρόσοφοι Erasmus appellat- qui Latine nullum fecere Romani proprium nullum habuisse atque omnia Romana excerpta tractaque a Græcis ferunt... at quid dico?
Graecia capta ferum uictorem cepit et artes
intulit agresti Latio; sic horridus ille
defluxit numerus Satrunius, et graue uirus
munditiae pepulere; sed in longum tamen aeuum
manserunt hodieque manent uestigia ruris. (Diui Horatii Epistulæ Liber Secundus I:156-160)

Et quid de saturâ declarabunt? Estne aliquid Romanius? Poenas quidem dabunt ob obnoxia. Strenue puniebuntur apud Inferos ab inexorabilibus iudicibus, Minois et Rhadamanthô!

Nunc me consilium Ciceronis legente clariorem memoror mihi dictum Ὁ βίος βραχύς, ἡ δὲ τέχνη μακρή Hippocratis:
et disces quam diu voles; tam diu autem velle debebis, quoad te quantum proficias non paenitebit. (M. Tulli Ciceronis De Officiis I:2)
Arbiter philosophandi noster suô filiô plane monet discere quantum umeris imponere suis poterit ac cum diuô Horatiô

Sumite materiam vestris, qui scribitis aequam
Viribus, et versate diu, quid ferre recusent,
quid valeant humeri [...] (Diui Horatii Ars Poëtica uel Ad Pisones epistula uu. 38-40)
atque
non omnia possumus omnes (P. Vergilii Maronis Ecloga VIII: u. 63)

ut in Vergiliô legimus neque Æneas recusauit in umeros patrem Anchisem sumere quia furore quôdam bellicô incensô sub pectore seruatô nullum ei fuit quod perficere parum potuisset.

0 adnotationes: