quem conscripsit Consaluus Escurialensis anno MMIX, ex agro
Conspectus rerum commentarii de prudentia apud Ciceronem
II. De prudentia in re acta et in re ficta
III. In prudentiam Ciceronis
IV. De prudentiae generibus
IVa. De quadam falsa etymologia
V. Modus prudentiae
VI. Appendix
I. Quae de prudentia dicemus, parui pretii erunt cum haec intelliguntur natura neque multis uerbis neque intrincatis locis neque uariis inustitatisque uocibus doctorum umbraticorum (indocti sumus) decet in tam simplici re explananda uti nam plana est ac tantum operae pretium est diuulgare domi et peregre ut alios certiores faciamus de quaque re quam mente excogitamus, quam amamus, quam desideramus, qua uiuimus ac sensu pleno ueri amoris uiuimur.
Quod ad primam attinet, prudentia uel quo uel unde gressus sint mouendi patefacit ne periculo aliquo periclitaremur. Ita ut si aliquem obtutu tantum prauum intuemur, ipsum fugimus! nempe sunt aliqua iudicia mente nostra fixa quibus plus alienam personam obtutu iudicamus quam ratione, cuius participes (De Officiis I:11) in primis sumus quia commodius certe est factu pittacium super alium imponere quam eum uere cognoscere conari et amare quasi fratrem. Ad hoc uenit auxilio prudentia ueluti instar obicis uel fossae ut nos tutetur uel etiam ut phantasma mentis nostrae seu mater altera amantissima quae ab alienis periculis protegit nos. De re uera satis dictum, eamus ad rem fictam cuius uis pro certo potentior est in rebus humanis tractandis ut Cicero in Amicitia:
Qui clamores tota cavea nuper in hospitis et amici mei M. Pacuvi nova fabula! cum ignorante rege, uter Orestes esset, Pylades Orestem se esse diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat, Orestem se esse perseveraret. Stantes plaudebant in re ficta; quid arbitramur in vera facturos fuisse? Facile indicabat ipsa natura vim suam, cum homines, quod facere ipsi non possent, id recte fieri in altero iudicarent. (Ciceronis Laelius de amicitia I:24)
Eadem ratio est habenda vestitus, in quo, sicut in plerisque rebus, mediocritas optima est. (Ciceronis liber de officiis I:130)
Quibus in rebus duo maxime sunt fugienda, ne quid effeminatum aut molle et ne quid durum aut rusticum sit. Nec vero histrionibus oratoribusque concedendum est, ut is haec apta sint, nobis dissoluta. Scaenicorum quidem mos tantam habet vetere disciplina verecundiam, ut in scaenam sine subligaculo prodeat nemo; verentur enim, ne, si quo casu evenerit, ut corporis partes quaedam aperiantur, aspiciantur non decore. (Ciceronis liber de officiis I:129)III. Praeterea, de prudentia me regnante iam statui quod tribuendum haberem. Nunc autem ad Ciceronis non opinionem (nam opinio, quae scilicet more Graeco δόξα, et omni probatione uacat nec ulla iustificatione eget cum opinio diuinitus — ut credo sed alii alia dicunt — ad nos aduenit, haud ratione feta partaue) sed eius sententiam transeamus ipsam. Primum significatum ac de eius significatione, postea ad quasdam quaestiones teste Arpinate ibimus. Omnium operium Ciceronis quae ad diem nostrum peruenerint (et alia, namque inuentae sunt partes aliorum operum, sicut illius Hortensii in S. Augustino qui ualde laudatur ab hoc magno Hipponensi) haec sunt quae de prudentia definitiones offeruntur (in appendice plura inuenies sed haec sunt capitalia):
- Prudentia est rerum bonarum, et malarum, et utrarumque scientia. (De inuentione 160)
- Ut medicina ualetudinis, sic uiuendi ars est prudentia. (De finibus bonorum et malorum V: 16)
- Prudentia est calliditas quae ratione quadam potest delectum habere bonorum et malorum. (Rhetorica ad Herennium IV:3)
- Prudentia est multarum rerum memoria, et usus complurium negotiorum. (Rhetorica ad Herennium IV: 3)
- Hoc sentire, prudentiae est: facere fortitudinis. (Pro Sestio 86)
- Prudentia enim, quam Graeci frónesin dicunt, aliam quandam intellegimus, quae est rerum expetendarum fugiendarumque scientia. (De officiis I:153)
- Semper oratorum eloquentiae moderatrix fuit auditorum prudentia, id est, auditorum cognitio. (Orator 24)
- Physicorum est ista prudentia, id est, scientia, uel cognitio. (De diuinatione 11)
- Memoria praeteritorum, futurorum prouidentia. (Cato maior de senectute dialogus 78)
- Prudentia constat ex scientia rerum bonarum et malarum et nec bonarum nec malarum. (De natura deorum 38)
Postea uero Cicero nobis compertum dabit exempla uaria in definitionibus II, VII et VIII ita ut prudentia in uita humana sit ars bona ualetudine uiuendi atque in foro sit prouidentia animorum audientium, nam 'moderatricem eloquentiae oratorum' declarat. Sic rhetores in foro descendentes prudentia utentur ut sua uerba beneuolentia potirentur animorum illorum inque animos penetretent ac ibi morentur aeterno — uel usque ad tempus quo comitiis candidi exeant uictores! Deinde in cognitione rerum physicarum Cicero maximam curam diligentiam intelligentiam prudentiam ponit namque ea 'scientia uel cognitio' reapse prudentiam implicat et idcirco haud aliud adhibere necesse est ad scientiam uel cognitionem cum satis parta sit.
Nouissimum definitionum genus est illud quod uariatione utitur (definitiones V, VI sequimur) nam in VI, Graecos fert prudentiam non modo effugiendi turpes cupiditates et malum summatim uel periculum aliquod uti sed apud Graecos — secundum Ciceronem — φρόνησις uel prudentia non nisi ad rem philosophicam spectat.
IV. Ad summam, nunc dicendum est de prudentiae generibus quibus ipsa manifestetur. Est enim prudentia uel ciuilis uel uulgaris communisque uel domestica. Eo modo earum quae ciuilem nominamus prudentiam res propria est oratoribus magistratibus causidicis atque aliis uiris rem publicam curantibus — de hac quidem iam supra sat dictum. Ea quae sicut ancilla uernacula domi nata est ibique creuit et, minime morienda — semper conseruanda ac dum sit necesse, augenda — domestica uocatur prudentia. Exemplum in libro consiliis sapientissimis praedito de officiis Cicero nobis apponit perpulchrum quod tametsi de incesto et promiscuitate, tamen non disertissimus sed sensu communi pleno:
Nostro quidem more cum parentibus puberes filii cum generis soceri non lauantur. Retinenda enim est huius generis uerecundia, praesertim ipsa magistra et duce. (Ciceronis liber de officiis I:129)
IVa. Mactissme et laudabilis ualde hoc uerbo 'retinenda' usus est. Per iocum tantum aliquid dicam, nam mihi fontes desunt ad rem probandam neque graue sit habendum, quaeso, quod iam dicam. Origo siue — more Graeco — etymologia huius uerbi potest trahi fortasse a RUDEN-T-IA, prima littera caesa sicut aliis uerbis accididerit — exempli gratia, ruina quae antiquitus pruina enuntiabatur sed cum Lucano tristis rumifero:
etiam periere ruinae (Lucani in magno opere cui nomen Pharsalia IX: 969)Rudens est funis quo nauis portu fixa manet ne soluatur. Nonne ista prudentia cum uerecundia adhibita uidetur exemplar istius rudentis quo prohibimur a malo nocituro? Mihi ita sane uisus sed hypotheses numquam sunt fingendae et tacendum igitur est. Prudentia, aio, domestica domi nascitur et extra eius parietes nihil ei agendum. Tertium genus prudentiae quod commune et uulgare (De Fin. 76) est nec per domusionem ne in negotiis togatis quidem orta est sed apud omnium hominum societatem et coniunctionem de qua in prioribus partibus huius commentarii promulside diseruimus. Itaque nascitur haec prudentia in omnibus hominibus sine ullo discrimine, nam communis est et uulgaris. Secundum Ciceronem ergo igitur et quae hactenus tulimus ex libro de officiis feminis aptior est ea quae domi nata est ac uiris ea quae in foro. Communis et uulgaris ea prudentia patrimonium mediocre — de mediocritate alias dicam — omnium est.
V. In prudentia comperta facienda desunt multa atque paucis finem faciam in finibus prudentiae discribendis. Cicerone duce, non genera — quae iam satis explanauimus — sed modus quibus ipsa habeatur sunt secundum
- magnitudinem.
- qualitatem erga homines seruandos.
- id quod ad ipsam prudentiam spectat.
VI. Appendix.
Maximae utilitatis communis mihi uidetur hunc in locum conferre hanc paginam 612 ex altero uolumine lexiconis ciceroniani quod Mario Nizzolio concinnauit. Conatus sum loca citata reperire sed frustra tempus consumpsi quia quaedam sunt errata nec operae pretium est emendare (multa credo equidem loca mutata esse operum tempore nostro, non igitur mendum auctorum lexiconis est) cum satis ualet per se ipsum hoc lexicon ciceronianum.
Prudentia, -tiae, sapientia, intelligentia, φρόνησις.)(. temeritas. 2. de Inu. 160. Prudentia est rerum bonarum, et malarum, et utrarumque scientia. 3. de Nat. 38. Prudentia constat ex scientia rerum bonarum et malarum et nec bonarum nec malarum
ADJUNCTA. Ciuilis, communis, domestica, dulcis, eximia, uulgaris et communis, fidelis, grata, uacua, non indiserta, perspicua, mediocris, par, praestans, singularis, summa, uetus et excellens, utilis, ueraque.
SYNTAXIS. Ratio et prudentia Reip. gerendae. Intelligendi prudentiam acuit exercitatio. Nulla uirtus prudentia uacat. Prudentia iuris ciuilis. Plus habere prudentiae. Adipisci prudentiam. Prudentia locata in delectu bonorum et malorum. Prudentia clarus.

